monumenta.ch > Cassiodorus > 35 > 5 > sectio 9 > 25 > 33
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXXII.De indignatione et reconciliatione Theodosii propter Antiochenos, statuam coniugis illius deponentes. <<<     >>> XXXIV.Quomodo Marcellus episcopus Apameae templa destruxit.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXXIII.Quomodo Theodosius fuerit paganis infensus.

1 Fidelissimus igitur imperator tunc contra errorem paganorum suum transtulit studium, legesque conscripsit, praecipiens idolorum templa subverti. Constantinus enim maximus, omni favore laudandus, qui primus pietate ornavit imperium, daemonibus quidem sacrificare omnibus interdixit; non tamen eorum templa destruxit, sed inaccessibilia esse praecepit. Cuius filii paterna vestigia sunt secuti.
2 Iulianus autem renovavit impietatem, et flammam veteris seductionis accendit. Porro Iovianus, imperio sumpto, rursus immolationes prohibuit idolorum. Valentinianus autem maior huiusmodi legibus usus, gubernavit Europam. Porro Valens omnibus quidem aliis concessit ut religiones suas colerent sicut vellent, illos solos impugnans qui pro apostolicis dogmatibus decertabant. Omni siquidem tempore eius imperii, et ad aras ignis accendebatur, et libamina atque sacrificia idolis offerebantur.
3 Sed et publicas festivitates per plateas agebant, et Orgia Dionysii celebrabant, et cum scutis [ms. Santheod. et ed. V., sacris] currebant, canes eviscerantes, furentes, atque bacchantes, et agentes omnia quae nequitiam proprii doctoris insinuant. Haec omnia Theodosius inveniens fidelissimus imperator, radicitus evulsit et oblivioni contradidit. [THEODORETUS, lib. V, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 226.]
Cassiodorus HOME

bav824.273 bnf1603.191